21. Et interrogaverunt eum, dicentes : Magister, scimus quia recte dicis et doces : et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces.
22. Licet nobis tributum dare Cæsari, an non ?
23. Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos : Quid me tentatis ?
24. ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem ? Respondentes dixerunt ei : Cæsaris.
25. Et ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo.
26. Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe : et mirati in responso ejus, tacuerunt.
27. Accesserunt autem quidam sadducæorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum,
28. dicentes : Magister, Moyses scripsit nobis : Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo.
29. Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis.