9. Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.
10. Et dixit illis angelus : Nolite timere : ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo :
11. quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
12. Et hoc vobis signum : invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio.