9. Et ego vobis dico : facite vobis amicos de mammona iniquitatis : ut, cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula.
10. Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est : et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est.
11. Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis ?
12. Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis ?
13. Nemo servus potest duobus dominis servire : aut enim unum odiet, et alterum diliget : aut uni adhærebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.
14. Audiebant autem omnia hæc pharisæi, qui erant avari : et deridebant illum.