Secundum Lucam 15:24-28 Vulgata Latina (VULG)

24.  quia hic filius meus mortuus erat, et revixit : perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari.

25.  Erat autem filius ejus senior in agro : et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum :

26.  et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent.

27.  Isque dixit illi : Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit.

28.  Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cœpit rogare illum.

Secundum Lucam 15