Secundum Lucam 12:5-9 Vulgata Latina (VULG)

5.  Ostendam autem vobis quem timeatis : timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam : ita dico vobis, hunc timete.

6.  Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo ?

7.  sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere : multis passeribus pluris estis vos.

8.  Dico autem vobis : Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei :

9.  qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram angelis Dei.

Secundum Lucam 12