Secundum Lucam 1:76-80 Vulgata Latina (VULG)

76.  Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis :præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,

77.  ad dandam scientiam salutis plebi ejusin remissionem peccatorum eorum

78.  per viscera misericordiæ Dei nostri,in quibus visitavit nos, oriens ex alto :

79.  illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent :ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.

80.  Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu : et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israël.

Secundum Lucam 1