Secundum Lucam 1:60-64 Vulgata Latina (VULG)

60.  Et respondens mater ejus, dixit : Nequaquam, sed vocabitur Joannes.

61.  Et dixerunt ad illam : Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.

62.  Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum.

63.  Et postulans pugillarem scripsit, dicens : Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi.

64.  Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum.

Secundum Lucam 1