37. quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.
38. Dixit autem Maria : Ecce ancilla Domini : fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.
39. Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda :
40. et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth.
41. Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus : et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth :