Secundum Lucam 1:1-4 Vulgata Latina (VULG)

1.  Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum :

2.  sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis :

3.  visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile,

4.  ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.

Secundum Lucam 1