Secundum Ioannem 6:36-42 Vulgata Latina (VULG)

36.  Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis.

37.  Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet : et eum qui venit ad me, non ejiciam foras :

38.  quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.

39.  Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, Patris : ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.

40.  Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me : ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.

41.  Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset : Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi,

42.  et dicebant : Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem ? quomodo ergo dicit hic : Quia de cælo descendi ?

Secundum Ioannem 6