Secundum Ioannem 5:44-47 Vulgata Latina (VULG)

44.  Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis ?

45.  Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem : est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.

46.  Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi : de me enim ille scripsit.

47.  Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis ?

Secundum Ioannem 5