Secundum Ioannem 4:26-34 Vulgata Latina (VULG)

26.  Dicit ei Jesus : Ego sum, qui loquor tecum.

27.  Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit : Quid quæris ? aut, Quid loqueris cum ea ?

28.  Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus :

29.  Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci : numquid ipse est Christus ?

30.  Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum.

31.  Interea rogabant eum discipuli, dicentes : Rabbi, manduca.

32.  Ille autem dicit eis : Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.

33.  Dicebant ergo discipuli ad invicem : Numquid aliquis attulit ei manducare ?

34.  Dicit eis Jesus : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus.

Secundum Ioannem 4