17. Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est : Zelus domus tuæ comedit me.
18. Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis ?
19. Respondit Jesus, et dixit eis : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.
20. Dixerunt ergo Judæi : Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud ?
21. Ille autem dicebat de templo corporis sui.