Secundum Ioannem 18:6-15 Vulgata Latina (VULG)

6.  Ut ergo dixit eis : Ego sum : abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram.

7.  Iterum ergo interrogavit eos : Quem quæritis ? Illi autem dixerunt : Jesum Nazarenum.

8.  Respondit Jesus : Dixi vobis, quia ego sum : si ergo me quæritis, sinite hos abire.

9.  Ut impleretur sermo, quem dixit : Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam.

10.  Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum : et percussit pontificis servum, et abscidit auriculam ejus dexteram. Erat autem nomen servo Malchus.

11.  Dixit ergo Jesus Petro : Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum ?

12.  Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judæorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum.

13.  Et adduxerunt eum ad Annam primum : erat enim socer Caiphæ, qui erat pontifex anni illius.

14.  Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Judæis : Quia expedit unum hominem mori pro populo.

15.  Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Jesu in atrium pontificis.

Secundum Ioannem 18