19. et pro eis ego sanctifico meipsum : ut sint et ipsi sanctificati in veritate.
20. Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me :
21. ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint : ut credat mundus, quia tu me misisti.
22. Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis : ut sint unum, sicut et nos unum sumus.