17. Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum : vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit.
18. Non relinquam vos orphanos : veniam ad vos.
19. Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me : quia ego vivo, et vos vivetis.
20. In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis.