19. Amodo dico vobis, priusquam fiat : ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum.
20. Amen, amen dico vobis : qui accipit si quem misero, me accipit ; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.
21. Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu : et protestatus est, et dixit : Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me.
22. Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret.