Secundum Ioannem 12:4-11 Vulgata Latina (VULG)

4.  Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus :

5.  Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis ?

6.  Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat.

7.  Dixit ergo Jesus : Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud.

8.  Pauperes enim semper habetis vobiscum : me autem non semper habetis.

9.  Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.

10.  Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent :

11.  quia multi propter illum abibant ex Judæis, et credebant in Jesum.

Secundum Ioannem 12