Secundum Ioannem 12:18-25 Vulgata Latina (VULG)

18.  Propterea et obviam venit ei turba : quia audierunt fecisse hoc signum.

19.  Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos : Videtis quia nihil proficimus ? ecce mundus totus post eum abiit.

20.  Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.

21.  Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes : Domine, volumus Jesum videre.

22.  Venit Philippus, et dicit Andreæ ; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu.

23.  Jesus autem respondit eis, dicens : Venit hora, ut clarificetur Filius hominis.

24.  Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit,

25.  ipsum solum manet : si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam ; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.

Secundum Ioannem 12