Secundum Ioannem 11:5-11 Vulgata Latina (VULG)

5.  Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.

6.  Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus ;

7.  deinde post hæc dixit discipulis suis : Eamus in Judæam iterum.

8.  Dicunt ei discipuli : Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc ?

9.  Respondit Jesus : Nonne duodecim sunt horæ diei ? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt :

10.  si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.

11.  Hæc ait, et post hæc dixit eis : Lazarus amicus noster dormit : sed vado ut a somno excitem eum.

Secundum Ioannem 11