Secundum Ioannem 11:47-51 Vulgata Latina (VULG)

47.  Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant : Quid facimus, quia hic homo multa signa facit ?

48.  Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem.

49.  Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis : Vos nescitis quidquam,

50.  nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.

51.  Hoc autem a semetipso non dixit : sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente,

Secundum Ioannem 11