18. (Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.)
19. Multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo.
20. Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi : Maria autem domi sedebat.
21. Dixit ergo Martha ad Jesum : Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus :