Secundum Ioannem 11:14-26 Vulgata Latina (VULG)

14.  Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste : Lazarus mortuus est :

15.  et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum.

16.  Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos : Eamus et nos, ut moriamur cum eo.

17.  Venit itaque Jesus : et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem.

18.  (Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.)

19.  Multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo.

20.  Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi : Maria autem domi sedebat.

21.  Dixit ergo Martha ad Jesum : Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus :

22.  sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.

23.  Dicit illi Jesus : Resurget frater tuus.

24.  Dicit ei Martha : Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.

25.  Dixit ei Jesus : Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet :

26.  et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc ?

Secundum Ioannem 11