4. Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit : et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus.
5. Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo : quia non noverunt vocem alienorum.
6. Hoc proverbium dixit eis Jesus : illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.
7. Dixit ergo eis iterum Jesus : Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium.
8. Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves.
9. Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur : et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.