Secundum Ioannem 10:15-19 Vulgata Latina (VULG)

15.  Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem : et animam meam pono pro ovibus meis.

16.  Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili : et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.

17.  Propterea me diligit Pater : quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.

18.  Nemo tollit eam a me : sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.

19.  Dissensio iterum facta est inter Judæos propter sermones hos.

Secundum Ioannem 10