Secundum Ioannem 1:11-18 Vulgata Latina (VULG)

11.  In propria venit,et sui eum non receperunt.

12.  Quotquot autem receperunt eum,dedit eis potestatem filios Dei fieri,his qui credunt in nomine ejus :

13.  qui non ex sanguinibus,neque ex voluntate carnis,neque ex voluntate viri,sed ex Deo nati sunt.

14.  Et Verbum caro factum est,et habitavit in nobis :et vidimus gloriam ejus,gloriam quasi unigeniti a Patreplenum gratiæ et veritatis.

15.  Joannes testimonium perhibet de ipso,et clamat dicens :Hic erat quem dixi :Qui post me venturus est,ante me factus est :quia prior me erat.

16.  Et de plenitudine ejusnos omnes accepimus, et gratiam pro gratia :

17.  quia lex per Moysen data est,gratia et veritas per Jesum Christum facta est.

18.  Deum nemo vidit umquam :unigenitus Filius, qui est in sinu Patris,ipse enarravit.

Secundum Ioannem 1