1. In principio erat Verbum,et Verbum erat apud Deum,et Deus erat Verbum.
2. Hoc erat in principio apud Deum.
3. Omnia per ipsum facta sunt :et sine ipso factum est nihil, quod factum est.
4. In ipso vita erat,et vita erat lux hominum :
5. et lux in tenebris lucet,et tenebræ eam non comprehenderunt.
6. Fuit homomissus a Deo,cui nomen erat Joannes.
7. Hic venit in testimoniumut testimonium perhiberet de lumine,ut omnes crederent per illum.
8. Non erat ille lux,sed ut testimonium perhiberet de lumine.