1. O quam pulchra est casta generatio, cum claritate !immortalis est enim memoria illius,quoniam et apud Deum nota est, et apud homines.
2. Cum præsens est, imitantur illam,et desiderant eam cum se eduxerit ;et in perpetuum coronata triumphat,incoinquinatorum certaminum præmium vincens.
3. Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis,et spuria vitulamina non dabunt radices altas,nec stabile firmamentum collocabunt.
4. Etsi in ramis in tempore germinaverint,infirmiter posita, a vento commovebuntur,et a nimietate ventorum eradicabuntur.
5. Confringentur enim rami inconsummati ;et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum,et ad nihilum apti.
6. Ex iniquis enim somnis filii qui nascuntur,testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua.