Psalmi 89:7-14 Vulgata Latina (VULG)

7.  Quia defecimus in ira tua,et in furore tuo turbati sumus.

8.  Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo ;sæculum nostrum in illuminatione vultus tui.

9.  Quoniam omnes dies nostri defecerunt,et in ira tua defecimus.Anni nostri sicut aranea meditabuntur ;

10.  dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni.Si autem in potentatibus octoginta anni,et amplius eorum labor et dolor ;quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.

11.  Quis novit potestatem iræ tuæ,et præ timore tuo iram tuam

12.  dinumerare ?Dexteram tuam sic notam fac,et eruditos corde in sapientia.

13.  Convertere, Domine ; usquequo ?et deprecabilis esto super servos tuos.

14.  Repleti sumus mane misericordia tua ;et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.

Psalmi 89