Psalmi 43:13-20 Vulgata Latina (VULG)

13.  Vendidisti populum tuum sine pretio,et non fuit multitudo in commutationibus eorum.

14.  Posuisti nos opprobrium vicinis nostris ;subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.

15.  Posuisti nos in similitudinem gentibus ;commotionem capitis in populis.

16.  Tota die verecundia mea contra me est,et confusio faciei meæ cooperuit me :

17.  a voce exprobrantis et obloquentis,a facie inimici et persequentis.

18.  Hæc omnia venerunt super nos ; nec obliti sumus te,et inique non egimus in testamento tuo.

19.  Et non recessit retro cor nostrum ;et declinasti semitas nostras a via tua :

20.  quoniam humiliasti nos in loco afflictionis,et cooperuit nos umbra mortis.

Psalmi 43