13. Vendidisti populum tuum sine pretio,et non fuit multitudo in commutationibus eorum.
14. Posuisti nos opprobrium vicinis nostris ;subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.
15. Posuisti nos in similitudinem gentibus ;commotionem capitis in populis.
16. Tota die verecundia mea contra me est,et confusio faciei meæ cooperuit me :
17. a voce exprobrantis et obloquentis,a facie inimici et persequentis.
18. Hæc omnia venerunt super nos ; nec obliti sumus te,et inique non egimus in testamento tuo.
19. Et non recessit retro cor nostrum ;et declinasti semitas nostras a via tua :