33. Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus,nec damnabit eum cum judicabitur illi.
34. Exspecta Dominum, et custodi viam ejus,et exaltabit te ut hæreditate capias terram :cum perierint peccatores, videbis.
35. Vidi impium superexaltatum,et elevatum sicut cedros Libani :
36. et transivi, et ecce non erat ;et quæsivi eum, et non est inventus locus ejus.
37. Custodi innocentiam, et vide æquitatem,quoniam sunt reliquiæ homini pacifico.
38. Injusti autem disperibunt simul ;reliquiæ impiorum interibunt.