Psalmi 21:12-22 Vulgata Latina (VULG)

12.  ne discesseris a me,quoniam tribulatio proxima est,quoniam non est qui adjuvet.

13.  Circumdederunt me vituli multi ;tauri pingues obsederunt me.

14.  Aperuerunt super me os suum,sicut leo rapiens et rugiens.

15.  Sicut aqua effusus sum,et dispersa sunt omnia ossa mea :factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.

16.  Aruit tamquam testa virtus mea,et lingua mea adhæsit faucibus meis :et in pulverem mortis deduxisti me.

17.  Quoniam circumdederunt me canes multi ;concilium malignantium obsedit me.Foderunt manus meas et pedes meos ;

18.  dinumeraverunt omnia ossa mea.Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.

19.  Diviserunt sibi vestimenta mea,et super vestem meam miserunt sortem.

20.  Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ;ad defensionem meam conspice.

21.  Erue a framea, Deus, animam meam,et de manu canis unicam meam.

22.  Salva me ex ore leonis,et a cornibus unicornium humilitatem meam.

Psalmi 21