17. Comedunt panem impietatis,et vinum iniquitatis bibunt.
18. Justorum autem semita quasi lux splendens procedit,et crescit usque ad perfectam diem.
19. Via impiorum tenebrosa ;nesciunt ubi corruant.
20. Fili mi, ausculta sermones meos,et ad eloquia mea inclina aurem tuam.
21. Ne recedant ab oculis tuis :custodi ea in medio cordis tui :
22. vita enim sunt invenientibus ea,et universæ carni sanitas.
23. Omni custodia serva cor tuum,quia ex ipso vita procedit.
24. Remove a te os pravum,et detrahentia labia sint procul a te.
25. Oculi tui recta videant,et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos.
26. Dirige semitam pedibus tuis,et omnes viæ tuæ stabilientur.