Proverbia 28:11-22 Vulgata Latina (VULG)

11.  Sapiens sibi videtur vir dives ;pauper autem prudens scrutabitur eum.

12.  In exsultatione justorum multa gloria est ;regnantibus impiis, ruinæ hominum.

13.  Qui abscondit scelera sua non dirigetur ;qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.

14.  Beatus homo qui semper est pavidus ;qui vero mentis est duræ corruet in malum.

15.  Leo rugiens et ursus esuriens,princeps impius super populum pauperem.

16.  Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam ;qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus.

17.  Hominem qui calumniatur animæ sanguinem,si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet.

18.  Qui ambulat simpliciter salvus erit ;qui perversis graditur viis concidet semel.

19.  Qui operatur terram suam satiabitur panibus ;qui autem sectatur otium replebitur egestate.

20.  Vir fidelis multum laudabitur ;qui autem festinat ditari non erit innocens.

21.  Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit ;iste et pro buccella panis deserit veritatem.

22.  Vir qui festinat ditari, et aliis invidet,ignorat quod egestas superveniet ei.

Proverbia 28