20. Qui maledicit patri suo et matri,extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris :
21. hæreditas ad quam festinatur in principio,in novissimo benedictione carebit.
22. Ne dicas : Reddam malum :exspecta Dominum, et liberabit te.
23. Abominatio est apud Dominum pondus et pondus ;statera dolosa non est bona.
24. A Domino diriguntur gressus viri :quis autem hominum intelligere potest viam suam ?
25. Ruina est homini devorare sanctos,et post vota retractare.
26. Dissipat impios rex sapiens,et incurvat super eos fornicem.
27. Lucerna Domini spiraculum hominis,quæ investigat omnia secreta ventris.