19. Clementia præparat vitam,et sectatio malorum mortem.
20. Abominabile Domino cor pravum,et voluntas ejus in iis qui simpliciter ambulant.
21. Manus in manu non erit innocens malus ;semen autem justorum salvabitur.
22. Circulus aureus in naribus suis,mulier pulchra et fatua.
23. Desiderium justorum omne bonum est ;præstolatio impiorum furor.
24. Alii dividunt propria, et ditiores fiunt ;alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.
25. Anima quæ benedicit impinguabitur,et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur.