Proverbia 1:5-18 Vulgata Latina (VULG)

5.  Audiens sapiens, sapientior erit,et intelligens gubernacula possidebit.

6.  Animadvertet parabolam et interpretationem,verba sapientum et ænigmata eorum.

7.  Timor Domini principium sapientiæ ;sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.

8.  Audi, fili mi, disciplinam patris tui,et ne dimittas legem matris tuæ :

9.  ut addatur gratia capiti tuo,et torques collo tuo.

10.  Fili mi, si te lactaverint peccatores,ne acquiescas eis.

11.  Si dixerint : Veni nobiscum, insidiemur sanguini ;abscondamus tendiculas contra insontem frustra ;

12.  deglutiamus eum sicut infernus viventem,et integrum quasi descendentem in lacum ;

13.  omnem pretiosam substantiam reperiemus ;implebimus domos nostras spoliis :

14.  sortem mitte nobiscum,marsupium unum sit omnium nostrum :

15.  fili mi, ne ambules cum eis ;prohibe pedem tuum a semitis eorum :

16.  pedes enim illorum ad malum currunt,et festinant ut effundant sanguinem.

17.  Frustra autem jacitur reteante oculos pennatorum.

18.  Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur,et moliuntur fraudes contra animas suas.

Proverbia 1