Proverbia 1:24-31 Vulgata Latina (VULG)

24.  Quia vocavi, et renuistis ;extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret :

25.  despexistis omne consilium meum,et increpationes meas neglexistis.

26.  Ego quoque in interitu vestro ridebo,et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit.

27.  Cum irruerit repentina calamitas,et interitus quasi tempestas ingruerit ;quando venerit super vos tribulatio et angustia :

28.  tunc invocabunt me, et non exaudiam ;mane consurgent, et non invenient me :

29.  eo quod exosam habuerint disciplinam,et timorem Domini non susceperint,

30.  nec acquieverint consilio meo,et detraxerint universæ correptioni meæ.

31.  Comedent igitur fructus viæ suæ,suisque consiliis saturabuntur.

Proverbia 1