Osee 10:10-15 Vulgata Latina (VULG)

10.  Juxta desiderium meum corripiam eos :congregabuntur super eos populi,cum corripientur propter duas iniquitates suas.

11.  Ephraim vitula docta diligere trituram,et ego transivi super pulchritudinem colli ejus :ascendam super Ephraim,arabit Judas ;confringet sibi sulcos Jacob.

12.  Seminate vobis in justitia,et metite in ore misericordiæ.Innovate vobis novale ;tempus autem requirendi Dominum,cum venerit qui docebit vos justitiam.

13.  Arastis impietatem,iniquitatem messuistis :comedistis frugem mendacii,quia confisus es in viis tuis,in multitudine fortium tuorum.

14.  Consurget tumultus in populo tuo ;et omnes munitiones tuæ vastabuntur,sicut vastatus est Salmana a domo ejus qui judicavit Baalin die prælii, matre super filios allisa.

15.  Sic fecit vobis Bethel,a facie malitiæ nequitiarum vestrarum.

Osee 10