Numeri 31:6-17 Vulgata Latina (VULG)

6.  quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei.

7.  Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt,

8.  et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis : Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio.

9.  Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem : quidquid habere potuerant depopulati sunt :

10.  tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit.

11.  Et tulerunt prædam, et universa quæ ceperant tam ex hominibus quam ex jumentis,

12.  et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Israël : reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho.

13.  Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos, et omnes principes synagogæ, in occursum eorum extra castra.

14.  Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello,

15.  ait : Cur feminas reservastis ?

16.  nonne istæ sunt, quæ deceperunt filios Israël ad suggestionem Balaam, et prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus ?

17.  ergo cunctos interficite quidquid est generis masculinis, etiam in parvulis : et mulieres, quæ noverunt viros in coitu, jugulate :

Numeri 31