Numeri 3:5-14 Vulgata Latina (VULG)

5.  Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

6.  Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent,

7.  et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii,

8.  et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus.

9.  Dabisque dono Levitas

10.  Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israël. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur.

11.  Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

12.  Ego tuli Levitas a filiis Israël pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israël, eruntque Levitæ mei.

13.  Meum est enim omne primogenitum : ex quo percussi primogenitos in terra Ægypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israël : ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus.

14.  Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens :

Numeri 3