Numeri 28:3-9 Vulgata Latina (VULG)

3.  Hæc sunt sacrificia quæ offerre debetis : agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum :

4.  unum offeretis mane, et alterum ad vesperum :

5.  decimam partem ephi similæ, quæ conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin.

6.  Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini.

7.  Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini.

8.  Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino.

9.  Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio, et liba :

Numeri 28