Numeri 26:32-35 Vulgata Latina (VULG)

32.  et Semida, a quo familia Semidaitarum : et Hepher, a quo familia Hepheritarum.

33.  Fuit autem Hepher pater Salphaad, qui filios non habebat, sed tantum filias : quarum ista sunt nomina : Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.

34.  Hæ sunt familiæ Manasse, et numerus earum quinquaginta duo millia septingenti.

35.  Filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hi : Suthala, a quo familia Suthalaitarum : Becher, a quo familia Becheritarum : Thehen, a quo familia Thehenitarum.

Numeri 26