Numeri 2:30-33 Vulgata Latina (VULG)

30.  Cunctus exercitus pugnatorum ejus, quinquaginta tria millia quadringenti.

31.  Omnes qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti : et novissimi proficiscentur.

32.  Hic numerus filiorum Israël, per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus, sexcenta tria millia quingenti quinquaginta.

33.  Levitæ autem non sunt numerati inter filios Israël : sic enim præceperat Dominus Moysi.

Numeri 2