6. At vero Josue filius Nun et Caleb filius Jephone, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua,
7. et ad omnem multitudinem filiorum Israël locuti sunt : Terra, quam circuivimus, valde bona est.
8. Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manantem.
9. Nolite rebelles esse contra Dominum : neque timeatis populum terræ hujus, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne præsidium : Dominus nobiscum est, nolite metuere.