Numeri 13:15-22 Vulgata Latina (VULG)

15.  De tribu Nephthali, Nahabi filium Vapsi.

16.  De tribu Gad, Guel filium Machi.

17.  Hæc sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam terram : vocavitque Osee filium Nun, Josue.

18.  Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan, et dixit ad eos : Ascendite per meridianam plagam. Cumque veneritis ad montes,

19.  considerate terram, qualis sit : et populum qui habitator est ejus, utrum fortis sit an infirmus : si pauci numero an plures :

20.  ipsa terra, bona an mala : urbes quales, muratæ an absque muris :

21.  humus, pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus terræ. Erat autem tempus quando jam præcoquæ uvæ vesci possunt.

22.  Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath.

Numeri 13