27. Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
28. Hæc sunt castra, et profectiones filiorum Israël per turmas suas quando egrediebantur.
29. Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitæ, cognato suo : Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis : veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israëli.