4. Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis.
5. Chœrogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est.
6. Lepus quoque : nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit.
7. Et sus : qui cum ungulam dividat, non ruminat.
8. Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.