11. Defecerunt præ lacrimis oculi mei,conturbata sunt viscera mea ;effusum est in terra jecur meumsuper contritione filiæ populi mei,cum deficeret parvulus et lactensin plateis oppidi.
12. Matribus suis dixerunt :Ubi est triticum et vinum ?cum deficerent quasi vulneratiin plateis civitatis,cum exhalarent animas suasin sinu matrum suarum.
13. Cui comparabo te, vel cui assimilabo te,filia Jerusalem ?cui exæquabo te, et consolabor te,virgo, filia Sion ?magna est enim velut mare contritio tua :quis medebitur tui ?
14. Prophetæ tui viderunt tibifalsa et stulta ;nec aperiebant iniquitatem tuam,ut te ad pœnitentiam provocarent ;viderunt autem tibi assumptiones falsas,et ejectiones.